Forum Dhammacitta

Buddhisme Awal, Sekte dan Tradisi => Mahayana => Sutra Mahayana => Topic started by: Tante Zoen on 18 March 2011, 07:50:01 AM

Title: SUTRA CORDIS MAGNÆ SAPIENTIÆ TRANSCENDENTIS
Post by: Tante Zoen on 18 March 2011, 07:50:01 AM
OM - LAUDETUR DOMINA NOBILISSIMA SAPIENTIA TRANSCENDENS


Bodhisattva Avalokita,
profundam Sapientiam transcendentem excolens,
quinque complexuum vacuam naturam conspexit,
et hoc modo omnes dolores superavit.

- Shariputra, forma dissimilis non est vacuitatis,
vacuitas dissimilis formæ non est.
Forma est vacuitas, vacuitas forma est.
Idem accidit sensibus, perceptionibus, propensionibus, conscientiis.

- Shariputra, omnia phænomena natura vacua sunt:
non nata neque extincta, non pura neque impura,
non crescentia neque decrescentia.
Ideo in vacuitate
forma, sensus, perceptio, propensio, conscientia non est;
non oculus, auris, nasus, lingua, corpus, mens;
non species, sonus, odor, sapor, contactus, notio.
Sensus videndi non est, neque alia elementa huius generis
usque ad mentis conscientiam.
Ignorantia non est, neque finis eius, aliaque huius generis
usque ad senectutem et mortem, neque finis eorum est.
Labor non est, non causa, non exitus, non Via.
Scientia non est, neque adeptio.
Cum nihil adipiscendum sit
bodhisattva Sapientia transcendente nisus,
animo libero ab impedimentis vivit.
Impedimentis non obstantibus nulla timet,
falsas cogitationes relinquit et summum Nirvana fit.
Cum Sapientia transcendente nitantur, omnes Buddha trium temporum
perfectam Illuminationem consequuntur.
Scito igitur Sapientiam transcendentem
sublimem mantra esse, mantra magnum et fulgentem,
maximum mantra, mantra sine æquali,
quod omnes labores dissolvere potest.
Verum est, sine errore.
Proinde mantra Sapientiæ transcendentis ita pronuntia:

GATE GATE PARAGATE PARASAMGATE BODHI SVAHA! (x3)
(Ivit, ivit, transivit, totum transivit, Illuminatio tum sit!)
Title: Re: SUTRA CORDIS MAGNÆ SAPIENTIÆ TRANSCENDENTIS
Post by: Wolvie on 22 November 2011, 03:26:07 PM
wah, keren pake bahasa latin, baru baca nih, hehe
Title: Re: SUTRA CORDIS MAGNÆ SAPIENTIÆ TRANSCENDENTIS
Post by: will_i_am on 22 November 2011, 04:06:07 PM
kaga ngerti...
:hammer: